The life and death of an unnoticed shadow

by Exomène

supported by
subscribers:
/
  • Immediate download of 11-track album in the high-quality format of your choice (MP3, FLAC, and more), plus unlimited streaming via the free Bandcamp app.

     €5 EUR  or more

     

1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9.
10.
11.
03:00

credits

released 17 May 2013

tags

license

all rights reserved

feeds

feeds for this album, this artist

about

Exomène Paris

Exomène is a contraction of the main concept of the project: mental exodus which is an intellectual process of abandon in the contemplation of the aesthetic of desolation.

Thus Exomène is a soundsmith making doom industrial ambient music. He is also a digital and generative installer using creative coding.
... more

contact / help

Contact Exomène

Download help

Track Name: A godless requiem
Requiem æternam dona eis et lux perpetua luceat eis. Te decet hymnus et tibi reddetur. Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.

Eleison

Requiem aeternam dona eis et lux perpetua luceat eis. In memoria aeterna erit justus : ab auditione mala non timebit.

Absolve, animas omnium defunctorum ab omni vinculo delictorum et gratia tua illis succurente mereantur evadere judicium ultionis, et lucis æterne beatitudine perfrui.

Dies iræ, dies illa,
Solvet sæclum in favílla,
Teste David cum Sibýlla !
Quantus tremor est futúrus,
quando judex est ventúrus,
cuncta stricte discussúrus !
Tuba mirum spargens sonum
per sepúlcra regiónum,
coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et Natúra,
cum resúrget creatúra,
judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
in quo totum continétur,
unde Mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
quidquid latet apparébit,
nihil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus ?
Quem patrónum rogatúrus,
cum vix justus sit secúrus ?
Rex treméndæ majestátis,
qui salvándos salvas gratis,
salva me, fons pietátis.
Recordáre,
quod sum causa tuæ viæ ;
ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus,
redemísti crucem passus,
tantus labor non sit cassus.
Juste Judex ultiónis,
donum fac remissiónis
ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus,
culpa rubet vultus meus,
supplicánti parce Deus.
Qui Maríam absolvísti,
et latrónem exaudísti,
mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ,
sed tu bonus fac benígne,
ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
et ab hædis me sequéstra,'
státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
flammis ácribus addíctis,
voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
cor contrítum quasi cinis,
gere curam mei finis.
Lacrymósa dies illa,
qua resúrget ex favílla
judicándus homo reus.
Huic ergo parce, Deus.
dona eis réquiem.


Libera animas omnium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu. Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum; sed signifer repræsentet eas in lucem sanctam, quam olim promisisti et semini ejus.
Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus; tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus. Fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus.

Benedictus qui venit.

Agnus qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.

Lux æterna luceat eis, cum sanctis tuis in æternum, quia pius es. Requiem æternam dona eis et lux perpetua luceat eis. Cum sanctis tuis in æternum, quia pius es.

Libera me de morte æterna, in die illa tremenda, quando coeli movendi sunt et terra, dum veneris iudicare sæculum per ignem. Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira. Dies illa, dies iræ, calamitatis, et miseriæ et amara valde. Requiem æternam dona eis et lux perpetua luceat eis.

Subvenite, occurrite, Suscipientes animam eius. Requiem aeternam dona ei, Domine: et lux perpetua luceat ei.

In Paradisum aeternam habeas requiem.

Sempiternam.